- ARTEMIDORUS
- ARTEMIDORUSEphesius, qui, ut Marcianus Heracleota in Periplo testatur, vixit, κατα ρξθ´ Ο᾿λυηπιάδα, h. e. Olymp. 169. quô tempore Prolemaeô Lathyrô ex Aegypto pulsô, mater eius Cleopatra regnabat cum iuniore filio Alexandro; qui totus erat in matris potestate. Terras descripsit libru 11. ut ibidem ait Marcianus. Eiusoperis l. 8.meminit. Diodor. Sic. l. 3.Decimum τῶ γεωγραφουμέννων citat Athen. l. 8.Steph. in Χαλκίρης laudat librum 11. ut alibi l. 1. 2. 3.Item ἐπιτομην` τῶ ἕνδεκα. Nec alius est Artemidorus, cuius saepe meminit Strabo l. 3.etsi patriam non addit; uti l. 15.ubi Artemidorum in iis citat, quae ad res Indicas pertinent. Ac idem videtur, cuius de Bithynia volumen, laudat Steph. in Α᾿σκαλών; saepeque a Plinio memoratur, in Hist. Nat. Praeter γεωγραφούμενα eriam literis mandavit Ι᾿ωνικὰ ὑπομνήματα, quorum meininit Athen. l. 3.Fuit et alter Artemidorus, itidem Ephesius, si paternum solum atrendas, uti convenit; maternô enim genere Daldianus fuit. Is est, cuius Ο᾿νειροκριτικὰ exstant, opus vanissimum, sed eruditum; ut multa inde bona Philologi haurire possint. Vixit Antonini Piitemporibus, ut cognoscere est, ex l. 1. c. 28. et 66.Fuit praeterea Artemidorus Cnidius, Theopompi Cnidii fil. quos suâ aetate, h. e. Augusti ac Tiberii temporibus, vixisse, Strabo ait l. 14.ubi illustres eius insulae viros recenser. Est et Artemidorus Aristophanius, sic dictus, quia Aristophanis Byzantii discipulus fuerat. Hic praeter glossas ὀψαρτυτικὰς, h. e. rei culinariae, sive artis opsonia condiendi, eriam volumen de Doride scripsit. Prioris operis meminit. Athen. l. 10. et. 14. Posterioris l. 4.ubi secundum eius operis citat. Hunc nonnulli cum Artemidoro Ascalonita, Bithynicae Historiae conditore confundunt. Artemidorus quoque Grammaticus inter illustres viros, quos Tarsos dedit, reponitur a Strabone, l. 14.Etiam Artemidorus Philsophus, Traiani tempore, fuit: cuius elogium apud Plin. est 1. 3.Ep. 11. ad Iulium Gemptorem. Sed omnes eius nominis recensere longum esset, Voss. l. 1. de Hist. Graec. c. 20. 22.Porro Artemidorus Cnidius, Romae Graecas literas docuit, Bruti familiaris, qui libellum de Coniuratione obtulit Caesari, extremô die ingredienti in senatum, ut statim legeret, quod ille minime fecit. Plut. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.